Titus Livius, Ab urbe condita
1 C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. 2 ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt. 3 confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas præcipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. 4 inde trans Appenninum ductæ legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, 5 qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut coli non possent. 6 his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium. 7 M. Æmilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est. 8 deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo levibus proeliis fatigavit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio devicit, in quo et ædem Dianæ vovit. 9 subactis cis Appenninum omnibus, turn tum transmontanos adortus — in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius — omnes Æmilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit. 10 pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, viamque a Placentia, ut Flaminiæ committeret, Ariminum perduxit. 11 proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, ædem Iunoni reginæ vovit. hæc in Liguribus eo anno gesta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
