Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 2

1 Philippus audita defectione Athamaniæ cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit. 2 ibi relicta maiore parte exercitus — neque enim ad tanta itinera sufficerent — cum duobus milibus Athenæum, quod unum a præsidio suo retentum fuerat, pervenit. 3 inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit. 4 Xenonem inde cum mile mille peditibus præmissum Æthopiam occupare iubet, opportune Argitheæ imminentem; 5 quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acræi posuit castra. ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. 6 euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis viæ discurrentes. ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat, 7 et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum. 8 hæc tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim evadere angustias, revocare primos et eadem, qua venerat, via referre coegit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur; 9 postquam Ætoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, 10 quidam per notas calles breviore via prægressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugæ magis effusæ quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint. 11 hic finis sequendi fuit. inde tuto Macedones Gomnphos Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. 12 Athamanes Ætolique Æthopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt. 13 Macedones parum loco freti ab Æthopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athainanes, Athamanes, 14 dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugæ non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. multi pavore in derupta præcipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. postea per indutias sepeliendi cæsos potestas facta est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑