Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 2

1 prætores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Æmilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. 2 consuli deinde, cui Græcia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M’. Acilio — duæ autem legiones erant — accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia, 3 equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum, ut, cum in provinciam venisset, si e re publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret. 4 alteri consuli totus novus exercitus decretus, duæ legiones Romanæ et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti. 5 exercitum ex Liguribus Q. Minucius — iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse — traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti. 6 duæ urbanæ legiones, quæ priore anno conscriptæ erant, M. Tuccio prætori datæ et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. 7 A. Cornelio superioris anni prætori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Ætoliam traiectas M’. Acilio traderet, si is manere ibi vellet; 8 si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Ætolia remaneret. C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam exercitumque a M. Æmilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet, peditur peditum duo milia et centum equites. 9 P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum novum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites; 10 L. Æmilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et socios navalis a M. Iunio prætore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille navalis socios, duo milia peditum; cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Livio accipere. 11 duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti. 12 Siciliæ Sardiniæque binæ æque ac proximo anno decumæ frumenti imperatæ; Siculum omne frumentum in Ætoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Ætoliam, eodem quo Siculum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑