Titus Livius, Ab urbe condita
1 his ita in senatu, incerto ad id, quæ cuiusque provincia foret, decretis, tur tum demum sortiri consules placuit. Acilio Græcia, Cornelio Italia evenit. 2 certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M’. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria. 3 id votum in hæc verba præeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: “si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, 4 tur tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit. 5 quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.” supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit. 6 consulibus sortitis provincias extemplo et prætores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulæ Bruttii, M. Æmilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Liuio Livio Salinatori classis, L. Æmilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti: 7 A. Cornelio noui novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. 8 L. Æmilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, præter eum exercitum, quem a M. Fuluio Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est, ut nouorum novorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duæ partes socium Latini nominis, tertia ciuium civium Romanorum esset. 9 idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. 10 M. Æmilius Lepidus ab L. Ualerio, Valerio, cui successurus esset, simul prouinciam provinciam exercitumque accipere iussus; 11 L. Ualerium, Valerium, si ita uideretur, videretur, pro prætore in prouincia provincia retinere et prouinciam provinciam ita diuidere, dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Ualerius Valerius uiginti viginti nauibus navibus longis custodiret. 12 eidem prætori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum deuehendumque devehendumque in Græciam curaret. 13 idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Græciam sed Romam id frumentum portari placere. 14 C. Liuius Livius prætor, cui classis euenerat, evenerat, triginta nauibus navibus paratis traicere in Græciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naues naves accipere. 15 ueteres veteres naues naves , quæ in naualibus navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio prætori negotium datum est, et in eam classem socios nauales navales libertinos legeret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
