Titus Livius, Ab urbe condita
1 nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius prætor, cum hæc in Hispania gerebantur. 2 itaque adversæ quam secundæ res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; 3 et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugæ accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, 4 ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: 5 ea se legione — nam in Sex. Digiti exercitu baud haud multum spei esse — rem gesturum. 6 seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse; nisi quod aut prætores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; 7 si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a prætore. mens ea senatus fuit, ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. 8 Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; 9 his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
