Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 2

1 ‘si in sua quisque nostrum matre familiæ, Quirites, ius et maiestatem viri retinere instituisset, minus cum universis feminis negotii haberemus; 2 nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et, quia singulas non continuimus, universas horremus. 3 equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse; 4 ab nullo genere non summum periculum est, si coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas. atque ego vix statuere apud animum meum possum, utrum peior ipsa res an peiore exemplo agatur; 5 quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum ad vos, Quirites, magis pertinet. nam utrum e re publica sit necne id, quod ad vos fertur, vestra existimatio est, qui in suffragium ituri estis; 6 hæc consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri , facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio, vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis: 7 vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si, ut plebis quondam, sic nunc mulierum secessione leges accipiendæ sunt. 8 equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni. quod nisi me verecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne compellatæ a consule viderentur, dixissem: 9 ‘qui hic mos est in publicum procurrendi et obsidendi vias et viros alienos appellandi apellandi ? istud ipsum suos quæque domi rogare non potuistis? 10 an blandiores in publico quam in privato et alienis quam vestris estis? quamquam ne domi quidem vos, si sui iuris finibus matronas contineret pudor, quæ leges hic rogarentur abrogarenturve, curare decuit. 11 ’ maiores nostri nullam, ne privatam quidem rem agere feminas sine tutore auctore voluerunt, in manu esse parentium, fratrum, virorum; nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro quoque et contionibus et comitiis immisceri. 12 quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt, quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent? 13 date frenos impotenti naturæ et indomito animali et sperate ipsas modum licentiæ facturas; 14 nisi vos facietis, minimum hoc eorum est, quæ iniquo animo feminæ sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur. omnium rerum libertatem, immo licentiam, si vere dicere volumus, desiderant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑