Titus Livius, Ab urbe condita
1 in concilio Attalus primus verba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Græciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, 2 senior iam et infirmior, quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit; 3 et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est. 4 Aristænus inde, Achæorum prætor, eo cum maiore auctoritate auditus, quod non alia, quam quæ Achæis suaserat, Boeotis suadebat. 5 pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis. 6 rogatio inde a Platæensi Dicæarcho lata recitataque de societate cum Romanis iungenda nullo contra dicere audente omnium Boeotiæ civitatum suffragiis accipitur iubeturque. 7 concilio dimisso Quinctius, tanturm tantum Thebis moratus, 8 quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitæ præsens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis, 9 Elatiam, unde profectus erat, redit Boeotis quoque, sicut prius Achæis, ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod relicum belli erat conversis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
