Titus Livius, Ab urbe condita
1 Carthaginienses eo anno argentum in stipendiumi stipendium impositum primum Romam advexerunt. 2 id quia probum non esse quæstores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romæ mutual mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt. 3 petentibus, deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur. centnm centum redditi obsidles; obsides; dP de ceteris, si in fide 4 permanerent, apes spes facta. 5 petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides, ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent. 6 Gaditanis item petentibus remissum, ne præfectus Gadis mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani venientibus cum T. L. Marcio Septimo convenisset. et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se grerere, gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus. 7 creati P. et Sex. Ælii — Pætis fait fuit ambobus cognomen — et On. Cn. Cornelius Lentulus. quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
