Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 2

1 in Siciliam tria milia militum sunt scripta, et quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliæ maritumam oram. 2 tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; ceteræ in Sicilia veteres refectæ. 3 huic classi M. Pomponius, prioris anni prætor, prorogato imperio præpositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. 4 parem navium numerum Cn. Octavio prætori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniæ oram patres decreverunt; Lentulus prætor duo milia militum dare in naves iussus. 5 et Italiæ ora, quia incertum erat, quo missuri classem Carthaginienses forent — videbantur autem, quidquid nudatum præsidiis esset, petituri — M. Marcio, prætori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. 6 tria milia militum in ear eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. 7 Hispaniæ cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretæ. viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta. prætores in provincias ire iussi. 8 consulibus imperatum, ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret. 9 et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; 10 mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum constaret, complevit. 11 eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniæ sparsi primum ignes in cælo, dein fax ingens arsit; 12 Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit. 13 consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei, quibus sacrificaretur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑