Titus Livius, Ab urbe condita
1 Q. Servilius insequenti anno — is enim cum Sp. Postumio consul fuit — in Æquos missus in Latino agro stativa habuit. quies necessaria morbo inplicitum exercitum tenuit. 2 extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Æquis dederat, ea provincia data. 3 qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Æquos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere, se ex Æquis pacem Romam tulisse, ab Roma Æquis bellum adferre eadem dextera armata, quam pacatam illis antea dederat. 4 quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcumque sit, etiam nunc pænitere sua sponte Æquos quam pati hostilia malle. 5 si pæniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore; sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum. 6 hæc dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. 7 quæ ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa, ut confestim dimicarent. 8 sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: 9 “ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. in noctem inminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pugnandi; ne timete.” 10 his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur longam venire noctem ratus, quæ moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Æqui processere. 11 proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Æquos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futuræ sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat. 12 non tamen sustinuere aciem Romanam Æqui; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatoribus inclinatioribus ad pacem animis ferox multitude multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Æquos populationibus incursionibusque meliores esse, 13 et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
