Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum, 2 iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra. 3 primo per legatos nequiquam temptatum, ut discederetur ab armis; dein, cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu. 4 sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere. 5 medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, lævum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant, qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. et Romani more suo exercitum cum instruxissent, 6 id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias. 7 ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus, quæ prior in dehiscentem intervallis hostiulm hostium aciem equites emisisset, Ser. 8 Cornelio tribuno militum imperat, equites per patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat. 9 ipse coepta parum prospere pedestri pugna tantur tantum moratus, dum cedenti duodecimæ legioni, quæ in lævo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decumam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam æquata ibi pugna est, 10 ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit; indicat tuta ab lævo cornu esse; 11 iam missum ab se Ser. Cornelium procella equestri hostes circumfusurum. 12 vix hæc dicta dederat cum Romani equites in medios invecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt. 13 itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites, ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur. 14 non sustinuissent tan tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset. 15 ibi aliquamdiu atrox pugna stetit; tandem, postquam ii, qui circa regem seminecem restantem, deinde pilo terræ adfixum pugnabant, obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta. 16 plures cæsi quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante abscessum est, quam castris quoque exuerunt hostem. 17 decem tria milia Hispanorum cæsa eo die, mille octingenti ferme capti; Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in lævo cornu, ceciderunt. 18 pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant sparsi primo per agros, deinde in suas quisque civitates redierunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
