Titus Livius, Ab urbe condita
1 tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca et obsiti virgultis tegebant colles. 2 ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet. interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes venerunt. 3 tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt. mille passum aberant, cum ab hoste conspecti sunt, trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tuinultum tumultum advehitur. 4 erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legonem — et id ferme roboris erat — in prima acie locat, ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit. 5 cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt. 6 subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quæ cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est. 7 ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnæ adsuetis, nisi quod angustiæ 8 et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur. 9 quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad cædem eos velut vinctos præbebat. 10 et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi cædebantur. 11 duo baud haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis, qui postremi iam profligate proelio advenerant, vivus capitur. 12 Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt; Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas inde domos diffugerunt. 13 peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat. 14 itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi, si nihil ear eam ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id quod relicuum reliquum belli erat in ultimam Hispaniam adversus Hasdrubalem pergit. 15 Poenus cum castra tum forte in Bætica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugæ magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit ceterum, 16 quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gadis traiceret exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
