Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 2

1 principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestæ magnificæ senatui visæ; titulus. honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato “proprætor senatui” scripserat, magnam partem horinurn hominum offendebat: 2 rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. 3 et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem, done donec proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras attulerant. 4 rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curæ fore senatui; adscribi auten autem “proprætori L. Marcio” non placuit, ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro præiudicato ferret. 5 dimissis equitibus de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiæ congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn. Scipio imperator præfuisset. 6 ea res cum tribunis acta promulgataque est. sed aliud certamen occupaverat animos. 7 C. Sempronius Blæsus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum præcipitem perduxisse dictitans, 8 neminem præter Cn. Fulvium ante conrupisse omnibus vitiis legiones suas, quam proderet. itaque vere dici posse prius eos perisse, quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse. 9 neminem, cum suffragium ineat, satis cernere, cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium et Cn.Fulvium? 10 Ti. Sempronium, cum ei servorum exercitus datus esset, brevi effecisse disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset, præsidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas, Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: 11 Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos servilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse, ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et inbelles inter hostes essent nec impetum modo Poenorum, sed ne clamorem quidem sustinere possent. 12 nee nec hercule mirum esse cessisse milites in acie, cum primus omnium imperator fugeret; 13 magis mirari se aliquos stantis cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvi fuisse pavoris ac fugæ. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus: 14 Cn. Fulviuln Fuluium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod ey ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur, quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn. Fulvi legionibus nuper decretum: 15 Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi iuventamn iuuentam egerit, 16 senectutem acturum, milites, qui nihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exilium ignominiosam pati militianm militiam; adeo imparem libertatem Romæ diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑