Titus Livius, Ab urbe condita
1 sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis, quod Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, intactas reliquissent. 2 itaque per se ipsi conscriptis armatisque iuventutis suæ quindecim milibus ad Crotonem oppugnandum pergunt ire, 3 Græcam et ipsam urbem et maritimam, plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem ac portum moenibus validam tenuissent, credentes. 4 ea cura angebat, quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur, et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. 5 itaque optimum visum est ad Hannibalem mitti legatos caverique ab eo, ut receptus Croto Bruttiorum esset. 6 Hannibal cum præsentium ear eam consultationem esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum. 7 nec enim diripi volebat nobilem atque opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuvare ear eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos. 8 Crotone nec consilium unum inter populares nec voluntas erat: unus velut morbus invaserat omnes Italiæ civitates, ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret. 9 ear eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis: Aristomachum esse principem plebis tradendæque auctorem urbis, et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse; quacumque custodiant plebis homines, ea patere aditum. 10 auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem præter arcem cepere. 11 arcem optimates tenebant præparato iam ante ad talem casum perfugio. eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, non Bruttiis auctor urbis tradendæ fuisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
