Titus Livius, Ab urbe condita
1 inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunæ, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis. 2 senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes. 3 is cum eo forte anno quo res male gesta ad Trasumennum est in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, 4 inprobus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret. 5 vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, 6 præfatus esset, quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset; 7 ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad tollendum tollendurm ex civitate senatum plebem spectare, sed per cædem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis velle; 8 eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant,—cum omnes victi metu permitterent, 9 claudam inquit in curia vos et, tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, adprobando consilia quibus nequiquam adversarer, viam saluti vestræ inveniam. in hoc , fidem, quam voltis ipsi, accipite. 10 fide data egressus claudi curiam iubet, præsidiumque in vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
