Titus Livius, Ab urbe condita
1 rerum deinde divinarum habita cura; et quia quædam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. 2 id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tune tunc prima erat cura, officeret. 3 ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint. consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso Superbo penes Conlatinum Collatinum imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere. non placere nomen, periculosum libertati esse. 4 hic primo sensim temptantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem vocat. 5 ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romæ, unde periculum libertati foret. id summa ope tuendum esse neque ullam rem, quæ eo pertineat, contemnendam. invitum se dicere hominis causa nec dicturum fuisse, ni caritas rei publicæ vinceret: 6 non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non solum in civitate, sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati. 7 “hunc tu” inquit “tua voluntate, L. Tarquini, remove metum. meminimus, fatemur, eiecisti reges; absolve beneficium tuum, aufer hinc regum nomen. res tuas tibi non solum reddent cives tui auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt. amicus abi; exonera civitatem vano forsitan metu: ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum.” 8 consuli primo tam novæ rei ac subitæ admiratio incluserat vocem; dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant. et ceteri quidem movebant minus; 9 postquam Sp. Lucretius, maior ætate ac dignitate, socer præterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque coepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur, 10 timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicavit se consulatu rebusque suis omnibus Lavinium translatis civitate cessit. 11 Brutus ex senatus consulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniæ gentis exules essent. collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
