Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam ludi Latinæque instauratæ erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Veiosque fata adpetebant. 2 igitur fatalis dux ad excidium illius urbis servandæque patriæ M. Furius Camillus dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. Omnia omnia repente mutaverat imperator mutatus: 3 alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri. 4 omnium primum in eos, qui a Veis in illo pavore fugerant, more militari animadvertit effecitque, ne hostis maxime timendus militi esset. 5 deinde indicto dilectu in diem certam ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad scribendum novum exercitum redit nullo detractante militiam. peregrina etiam iuventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum venere; 6 quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum paratis ludos magnos ex senatus consulto vovit Veis captis se facturum ædemque Matutæ matris refectam dedicaturum iam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam. 7 profectus cum exercitu ab urbe expectatione hominum maiore quam spe in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. 8 omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique præda est potitus; cuius pars maxima ad quæstorem redacta est, baud haud ita multum militi datum. 9 inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta et a procursationibus, quæ multæ temere inter murum ac vallum fiebant, edicto, ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti. 10 operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus. 11 quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit; senæ horæ in orbem operi attributæ sunt; nocte ac die numquam ante omissum, quam in arcem viam facerent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
