Titus Livius, Ab urbe condita
1 inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime convertit in se omnium oculos animosque. exceptus enim est ab iis, 2 qui simul eo bello militaverant haud paulo benignius quam si ipse rex Eumenes venisset. 3 adduxerant eum duæ in speciem honestæ res, una gratulatio conveniens in ea victoria quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptæque cladis qua regnum in dubium adductum esset. 4 suberat et secreta spes honorum præmiorumque ab senatu, quæ vix salva pietate ei contingere poterant. erant enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent; 5 eam opinionem de Attalo et Eumene Romæ esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio. 6 itaque vix statui posse utrum quæ pro se an quæ contra fratrem petiturus esset ab senatu magis impetrabilia forent; adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare. 7 eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo eius gestienti secundis rebus imposuisset. 8 Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quæ a fratre agerentur, monitorque fidus, si decidi fide vidisset. 9 is ad occupatas iam aures sollicitatumque solicitatumque iam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo; 10 regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium et præcipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent. 11 Attalum vero, qui ætate proximus sit, quis non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas præsentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum sit prope diem regnaturum; eam infirmitatem ætatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis; necdum enim agnoverat eum, qui postea regnavit. 12 quid attinere vim adferre rei sua sponte ad eum mox venturæ? accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat; 13 si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse. nec aliud eum quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum. 14 si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et eripuisse, servati tamen regni, quæ iuncta pietati sit, potiorem laudem futuram fuisse. sed enim vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse? 15 utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum? si partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus iniuriis profecto obnoxios fore; si totum, privatumne ergo maiorem fratrem, an exulem esse illa ætate, illa corporis infirmitate, an ad ultimum mori iussurum? 16 egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum eventus taceatur, Persei exitum videri, qui ex fraterna cæde raptum diadema in templo Samothracum, velut præsentibus dis exigentibus poenas, ad pedes victoris hostis prostratus posuerit. 17 eos ipsos qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri præstitisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
