Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 19

1 L. Æmilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus quod referret, cum nondum legati redissent, dixit. 2 ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos. 3 cognitis mox quæ nosci prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies. 4 et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam diem. sacrificio rite perfecto et se et Cn. Octavium, simul senatus censuisset, exituros esse. 5 C. Licinio collegæ suo fore curæ se absente, ut si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. interea legationes exterarum nationum audiri posse. 6 primi Alexandrini legati ab Ptolemæo et Cleopatra regibus vocati sunt. 7 sordidati , barba et capillo promisso, cum ramis oleæ ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. 8 Antiochus Syriæ rex, qui obses Romæ fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemæi reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, 9 gerens et ad Pelusium navali proelio superior fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandriam terrebat, nec procul abesse quin potiretur regno opulentissimo videbatur. 10 ea legati querentes orabant senatum ut opem regno regibusque amicis imperio Romano ferrent. 11 ea merita populi Romani in Antiochum, eam earn apud omnes reges gentesque auctoritatem esse ut, si legatos misissent qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreæ abducturusque exercitum in Syriam esset. 12 quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemæum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent. 13 moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Lænatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt. 14 prius Antiochum, dein Ptolemæum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑