Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 43, cap. 19

1 Perseus præsidio Uscanæ imposito multitudinem omnem deditorum, quæ prope numero exercitum æquabat, Stuberram abducit. 2 ibi Romanis - quattuor milia autem hominum erant - præter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis, in Penestas exercitum reducit ad Oæneum oppidum in potestatem redigendum, 3 et alioqui opportune situm et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. 4 prætereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oæneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. 5 admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. ad quam spe celeriorem deditionem erectus, postquam animadvertit quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. 6 ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per præsidia milites Romani. 7 magno usui Carvilius Spoletinus erat in colloquiis dicendo nihil in ipsos sævitum. deinde Oæneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. et maiore aliquanto quam cetera iuventute et validum oppidum moenibus erat, 8 et hinc amnis Artatus nomine, hinc mons præaltus et aditu difficilis cingebat. 9 hæc spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret. 10 quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum multitudo multitude variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant. 11 ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit et scalis multis simul partibus impetus in urbem est factus. 12 puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; prædæ alia militum cessere. 13 Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum illyrium llyrium , exulantem apud se, et Adæum Macedonem a Beroea mittit; 14 iis mandat, ut exponerent æstatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque; adicerent recentia in Illyrico hibernæ expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑