Titus Livius, Ab urbe condita
1 erat tum inter equites tribunus militumi militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris. is cum ad impetum Tolumni, 2 quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, “hicine est” inquit 3 “ruptor foederis humani violatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam victimam, si modo sancti quicquam in terris esse dii volunt, legatorum manibus dabo.” 4 calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit. 5 adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque sæpius cuspide ad terram adfixit. tur tum exsangui detracta spolia, caputque abscisum victor spiculo gerens terrore cæsi regis hostes perfudit. ita equitum quoque fusa acies, quæ una fecerat anceps certamen. 6 dictator legionibus fugatis instat et ad castra conpulsos cædit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit prædam ad urbem. inter proelium 7 et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. 8 Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit; intentos deinde hostes in vallum egressus dextra principali cum triariis repente invadit. quo pavore iniecto cædes minor, quia panciores pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
