Titus Livius, Ab urbe condita
1 Æmilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii baud haud aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere ease esse eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse: 2 “qui enim” inquit “aut honeste, inclusi moenibus et obsessi, velut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus? 3 quæro enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat? 4 restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiæ reductæ omisso bello exhauriant commeatibus præbendis socios, deinde, 5 si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, 6 ante hiemem diis volentibus perfecisse.” hæc sententia vicit, responsumque Antiocho est ante consulis adventum de pace agi non posse. 7 Antiochus pace nequiquam temptata, evastatis Elæensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem vocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum; 8 neque alio ullo loco Asiæ maior regiis militibus parta est præda. eodem Adramytteum, ut urbi præsidio essent, navibus circumvecti Æmilius et Eumenes venerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
