Titus Livius, Ab urbe condita
1 super imminentem castris collem apparuisset. Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella conato, fuerat. 2 Macedones quique alii in castris regiis erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et agmen apparebat, Ætolos credere visa procul pugna subsidio venire; 3 ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus repente pavor omnis cepit, ut abiectis armis fugerent. 4 et munimenta sequentis impedierunt, et angustiæ vallis, per quam sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti novissimi agminis erant, quos pedes ægre præterire, eques nullo poterat modo timentibus equis tumultumque inter se maiorem quam in proelio edentibus; 5 aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit: Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. 6 multis in ipso itinere cæsis captisque, non equis virisque tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reverterunt; 7 quæ temptata eo die inter ipsum pugnæ tempus ab Ætolis, Heracleam obtinentibus præsidio, sine ullo haud parum audacis incepti effectu fuerant. 8 consul noctis insequentis tertia vigilia præmisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce prima movit. 9 aliquantum viæ præceperat rex, ut qui non ante quam Elatiæ ab effuso constiterit cursu; ubi primum reliquiis pugnæque et fugæ collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit. 10 Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiæ adsecutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine subsistentis aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos oppresserunt; 11 nec præter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Græciam scripsimus, exiguus numerus: 12 quid, si Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse. supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnæ, ab incursu Ætolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
