Titus Livius, Ab urbe condita
1 difficilius bellum in Turdetania prætori P. Manlio Celtiberi mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant. itaque eo consul accersitus litteris prætoris legiones duxit. 2 ubi eo venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant. cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire. 3 ad Celtiberos in colloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet, 4 primam, priman, si transire ad Romanos velint et duplex stipendium accipere, quam quantum a Turdetanis pepigissent; 5 alteram, si domos abire, publica fide accepta, nihil eam rem noxiæ futuram, quod hostibus se Romanorum iunxissent; 6 tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant, ubi secum armis decernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita. 7 concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu; 8 eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni sæpe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes. 9 consul ubi hostis ad pugnam elicere nequit, primum prædatum sub signis aliquot expeditas cohortis in agrum integræ regionis ducit, 10 deinde audito, Saguntiæ Celtiberum omnis sarcinas impedimentaque relicta, 11 eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla moventur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam prætoris militibus relictoque omni exercitu in castris prætoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
