Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 19

1 Philippus cum audisset Dardanos transgressos finis ab contemptu concussi tur tum regni superiora Macedoniæ evastare, 2 quamquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque exigente fortuna, urgebatur, 3 tamen morte tristius ratus Macedoniæ etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Pæoniæ improviso hostes oppressit magna multitude multitudo hominum in proelio, maior cupidine; 4 prædandi palata per agros cæsa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnæ in finis suos redierunt. 5 ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunæ facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit. 6 non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum philippus Philippus est superatus; 7 nam præterquam quod facilius cum singulis, quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit. 8 Antiochus cum priore æstate omnibus, quæ in Coele Syria sunt, civitatibus ex Ptolomæi dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis æstivis habuit. 9 omnibus enim regni viribus conixus cum ingentis copias terrestris maritimasque comparasset, principio veris præmissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithridate, 10 iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, 11 simul per omnem oram Ciliciæ Lyciæque et Cariæ temptaturus urbes, quæ in dicione Ptolomæi essent, simul Philippum — necdum enim debellatum erat exercitu navibusque adiuturus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑