Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 32, cap. 19

1 Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achæorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi. 2 Cycliadan, principem factionis ad Philippum trahentium res, expulerant; Aristænus, qui Romanis gentem iungi volebat, prætor erat. 3 classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat, parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. 4 optimum igitur ratus est, priusquam ear eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achæorum mitti pollicentis, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in anticum gentis concilium. 5 auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achæos missi. 6 Sicyone datum est iis concilium. erat autem non admodum simplex habitus inter Achæos animorum: terrebat Nabis Lacedæmonius, gravis et adsiduus hostis; 7 horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, 8 neque ex iis, quæ tum ad tempus faceret, æstimantes graviorem post bellum dominum futurum cernebant. 9 neque solum, quid in senatu quisque civitatis suæ aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent, 10 ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus, quid vellent aut quid optarent, satis constabat. ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. 11 Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt; 12 Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, invecti sunt. 13 et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑