Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 19

1 Mago proximæ silentio noctis profectus, quantum pati viæ per vulnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. 2 ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; 3 id et fratrem eius Hannibalem — nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes — facturum; non in eo esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant. 4 Mago non imperio modo senatus periculoque patriæ motus, sed metuens etiam, ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent, 5 deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex vulnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectæ in alto a classe Romana, quæ circa Sardiniam erat, capiuntur. 6 hæc terra marique in parte Italiæ qua iacet ad Alpes, gesta. consul C. Servilius nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaque — 7 nam eo quoque processerat — gesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextum decimum annum receptis, qui ad vicum Tannetum a Bois capti fuerant, 8 hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit. 9 latum ad populum est, ne C. Servilio fraudi esset, quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque ædilis plebis fuisset, contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit. 10 ad Cn. Servilium consulem qui in Bruttiis erat, Consentia, Aufugum, Bergæ, Besidiæ, Ocriculum, Lymphæum, Argentanum, Clampetia multique ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere. 11 idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnæ fama est. Valerius Antias quinque milia hostium cæsa ait; quæ tanta res est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter prætermissa. 12 nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum; nam ad eum quoque legati ab Carthagine vocantes in Africam iis forte diebus, quibus ad Magonem, venerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑