Titus Livius, Ab urbe condita
1 Hispaniæ sicut a bello Punico quietæ erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpæ metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. 2 Castulo cum prosperis rebus socii fuissent, post cæsos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos; Iliturgitani prodendis, qui ex illa clade ad eos perfugerant, interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. 3 in eos populos primo adventu, cum dubiæ Hispaniæ essent, merito magis quam utiliter sævitum foret; 4 tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendæ poenæ videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit; ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris pervenit. 5 clausæ erant portæ omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo conscientia, quid se meritos scirent, pro indicto eis bello fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: 6 ipsos claudendo portas indicasse Hispanos, quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; 7 quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiæ et crudelitatis et sceleris poenas expetendas esse. 8 venisse tempus, quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent, ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriæ duceret. 9 ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt; partitoque exercitu ita, ut parti alteri Lælius præesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. 10 non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpæ metus ad defendendam inpigre urbem hortatur; et meminerant 11 et admonebant alii alios supplicium ex se, non victoriam peti; ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum sæpe erigeret et adfligeret victorem, 12 an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. 13 igitur non militaris modo ætas aut viri tantum sed feminæ puerique supra animi corporisque vires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. 14 non libertas solum agebatur, quæ virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnium supplicia et foeda mors ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. 15 itaque tanto ardore certamen initum est, ut domitor ille totius Hispaniæ exercitus ab unius oppidi iuventute sæpe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidarit. 16 id ubi vidit Scipio, veritus, ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur. 17 iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus scalæque multis simul partibus erigi coeptæ; 18 et ex altera parte Lælius institit. tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri; arx etiam ab ea parte, qua inexpugnabilis videbatur, inter tumultum capta est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
