Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 19

1 quaa ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de ætate sua imperioque mandato et bello, quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, 2 ut ardorem eum, quui qui resederat, excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. 3 fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, 4 pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstition animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. 5 ad hoc iam inde ab initio præparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret ingressusque ædem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. 6 hic mos, quem per omnem vitam servabat, etl seu consulto seu temere vulgatæ opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinæ virum esse, 7 rettulitque famam in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persæpe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutasn repente atque ex oculis elapsam. 8 his miraculis nlmiquam nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. 9 multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanæ in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas ætati haudquaquam maturæ tantam rerum molem tantumque imperium permisit. 10 ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania babebat habebat quæque a Puteolis cum C. Nerone traiectæ erant, decem milia militum et mille equites adduntur; et M. Iunius Silanus proprætor adiutor ad res gerendas datus est. 11 ita cum triginta navium classe — omnes autem quinqueremes erant — ab ostiis Tiberinis profectus præter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicam sinum et deinde Pyrenæi circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Græca — oriundi et ipsi a Phocæa sunt — , copias exposuit. 12 inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum — etenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderant — habuit. 13 naves ibi subduci iussit remissis quattuor triremibus Massiliensium, quæ officii causa ab domo prosecutæ fuerant. 14 responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, ut nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus, quæ diceret, cum maiestas inesset tum fides.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑