Titus Livius, Ab urbe condita
1 Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur præsidio. 2 præerat Statius Metius missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum. 3 nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit, altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse, qui Campanis opponatur; 4 vel ipse relicto Nolæ præsidio modico veniret, vel, si eum Nola teneret necdum securæ res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum. 5 hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolæ in præsidio relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani iam moventes sese quieverunt. 6 ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera, neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent; 7 Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famæ momenta in utramque partem fierent, tenuit, ne inrito incepto abiretur. 8 vineæ inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur Campanique Fabium orarent, ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam, qua egrediebantur, occupavit, 9 cædesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est. 10 quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, præsidio eius Capuam pervenerunt. Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, 11 captivique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt; oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam divisa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
