Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, 2 ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos præsidiumque ad ultimum inopiæ adduxerat. 3 castris Romanis Ti. Sempronius præerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam. 4 Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant Campanos timentium, si præsidium Romanum abscessisset. 5 Gracchus adsidens tantum Casilino, quia prædictum erat dictatoris, ne quid absente eo rei gereret, nihil movebat, quamquam, quæ facile omnem patientiam vincerent, nuntiabantur a Casilino: nam 6 et præcipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat, et stare inermes in muris nuda corpora ad missilium telorum ictus præbentes. 7 ea ægre patiens Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet — pugnandum autem esse, si palam frumentum inportaret, videbat — neque clam inportandi spes esset, 8 farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperent dolia, quæ amnis deferret. 9 insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt; 10 æqualiterque inter omnes frumentum divisum. id postero quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perveniebant; eo custodias hostium fallebant. 11 imbribus deinde continuis citatior solito amnis transverse vertice dolia impulit ad ripam, quam hostes servabant. ibi hærentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est, et deinde intentiore custodia cautum, ne quid falleret Volturno ad urbem missum. 12 nuces tamen fusæ ab Romanis castris, cum medio anmi amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur. 13 postremo ad id ventum inopiæ est, ut lora detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent. 14 et cum hostes obarassent, quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal “Eone usque, dum ea nascuntur, ad Casilinum sessurus sum?” exclamaret; 15 et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum. 16 septunces auri in singulos pretium convenit. fide accepta tradiderunt sese. done donec omne aurum persolutum est, in vinculis habiti; tum emissi summa cum fide. 17 id verius est quam ab equite in abeuntis inmisso interfectos. Prænestini maxima pars fuere. ex quingentis septuaginta, qui in præsidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit; ceteri incolumes Præneste cum prætore suo M. Anicio — scriba is antea fuerat — redierunt. 18 statua eius indicio fuit Præneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, et tria signa cum titulo lamnæ æneæ inscripto, M. Anicium pro militibus, qui Casilini in præsidio fuerint, votum solvisse. idem titulus tribus signis in æde Fortunæ positis fuit subiectus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
