Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 19

1 principio æstatis, qua hæc gerebantur, in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est. 2 Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat, 3 decem adiectis quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus navis prope terram, exercitum in litore ducebat paratus confligere, quacumque part parte copiarum hostis occurrisset. 4 Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves inposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit. 5 altero ab Tarracone die ad stationemi stationem decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit. ide inde duæ Massiliensium speculatoriæ præmissæ rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita. 6 itaque ut inprovidos incautosque universe simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. multas et locis altis positas turris Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. 7 inde primo conspectis bostium hostium navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio naitico nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis, 8 cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die expectantis, conscendere naves propere atque arma capere iubet: classem itomanam Romanam lam iam haud procul portu esse. bæc hæc equites dimissi passim imperabant; 9 mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo. 10 vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac præpropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur. 11 et iam Romanus non adpropinquabat modo, sed derexerat etiam in pugnam naves. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem. 12 et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul venientibus baud haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti partim armati partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duæ tamen primo concursu captæ erant Punicæ naves, quattuor suppressæ.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑