Titus Livius, Ab urbe condita
1 consules Ser. Sulpicius M'. Tullius; nihil dignum memoria actum. T. Æbutius deinde et C. Vetusius. 2 his consulibus Fidenæ obsessæ, Crustumeria capta, Præneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum. 3 A. Postumius dictator T. Æbutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, 4 et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. 5 ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine volnere præter dictatorem Romanum excessit. 6 in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam ætate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. 7 et ad alterum cornu Æbutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum. 8 tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut bracchium Æbutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. 9 hunc quidem in secundam aciem Latini recepere: Æbutius cum saucio bracchio tenere telum non posset, pugna excessit. 10 Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius præerat. ea , quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
