Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 18

1 foedus insequens annus seu intemperie cæli seu humana fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Valerio consulibus. 2 Flaccum Potitumque varie in annalibus cognomen consulis invenio; ceterum in eo parvi refert, quid veri sit; illud pervelim — nec omnes auctores sunt — proditum falso esse, venenis absumptos, quorum mors infamem annum pestilentia fecerit; 3 sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim, exponenda est. 4 cum primores civitatis similibus morbis eodemque ferme omnes eventu morerentur, ancilla quædam ad Q. Fabium Maximum ædilem curulem indicaturam se causam publicæ pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset, baud haud futurum noxæ indicium. 5 Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt, consensuque ordinis fides indici data. 6 tum patefactum muliebri fraude civitatem premi matronasque ea venena coquere et, si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse. 7 secuti indicem et coquentis quasdam medicamenta et recondita alia invenerunt. 8 quibus in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duæ ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciæ utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussæ, ut se falsum commentam arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, 9 cum summoto populo in conspectu omnium rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsæ fraude omnes interierunt. 10 conprehensæ extemplo earum comites magnum numerum matronarum indicaverunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatæ. 11 neque de veneficiis ante eam diem Romæ quæsitum est. 12 prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis visa; itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum alienatasque discordia mentes hominum eo piaculo conpotes sui fuisse, dictatorem clavi figendi causa creari placuit. 13 creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L. Valerium dixit, qui fixo clavo magistratu se abdicaverunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑