Titus Livius, Ab urbe condita
1 extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Æmilium gesturum, præterquam quod † aliis vir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola, quæ ad id bellum pertinerent, animo agitabat. 2 iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque et conperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus esset; 3 præterea ut explorarent copias regias, quantum possent, qua provincia nostra, qua hostium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiæ exsuperatæ, et in æqua loca pervenissent; 4 qui fideles nobis socii, qui dubii suspensæque ex fortuna fidei, qui certi hostes viderentur; quanti præparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur; quid ea æstate terra marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa in futurum consilia capi posse. 5 senatus Cn. Servilio consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos L. Æmilio videretur, legaret. legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Bæbius. 6 bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Veienti. bis novemdiale sacrum factum est. 7 sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir; in cuius locum Cn. Octavius suffectus. 8 et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicæ et P. Lentuli ædilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
