Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 43, cap. 18

1 Perseus principio hiemis egredi Macedoniæ finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumæ, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis altitudo facit, 2 occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis præstarent, Dardanos recens domuisset bellum, 3 solum infestum esse Macedoniæ latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum præbentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, 4 quorum pars phalangitæ erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit. 5 inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam — Penestianæ terræ ea maxima urbs est — posuit castra, prius tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc præfectorum præsidii, nunc oppidanorum animos. 6 erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum præsidium. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est. 7 cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, 8 quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari. 9 ceterum postquam vineas agi turresque excitari vident, victa pertinacia est. nam præterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione. 10 itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a præsidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitæ tantum libertatisque fidem acciperent. 11 promissum id benignius est ab rege quam præstitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma, dein libertatem ademit. his urbe egressis et Illyriorum cohors — quingenti erant — et Uscanenses se urbemque dediderunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑