Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc ad ea, quæ ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant. 2 belli administratio ad novos consules reiecta est; in præsentia tamen Cn. Sicinium prætorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, 3 scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset. 4 Eumenes, aliquamdiu Æginæ retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, præter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum. 5 legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo evasisset, venerunt. 6 cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris prætoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniæ provinciæ obvenerant, fatigantes sæpe idem petendo senatum, tandem pervicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi. 7 hoc copiarum in Hispanias cum prætoribus novis portatum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
