Titus Livius, Ab urbe condita
1 Alexander Acarnan in consilio erat; 2 Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et tamquam peritus Græciæ nec ignarus Romanorum in eum gradum amicitiæ regis, ut consiliis quoque arcanis interesset, 3 acceptus erat. is, tamquam non, utrum bellandum esset necne, consuleretur, sed, ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Græciæ parte sedem bello cepisset. 4 iam primum Ætolos, qui umbilicum Græciæ incolerent, in armis eum inventurum, antesignanos ad asperrima quæque belli paratos; 5 in duobus velut cornibus Græciæ, Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, 6 repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates, quibus eum depulsum Romani Lacedæmonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum: nosse se spiritus eius, nosse animum; scire ferarum modo, quæ claustris aut vinculis teneantur, ingentis iam diu iras eum in pectore volvere; 7 meminisse etiam se, quotiens in bello precari omnis deos solitus sit, ut Antiochum sibi darent adiutorem; 8 cuius voti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum. tantum non cunctandum nec cessandum esse: in eo enim victoriam verti, si et loca opportuna et socii præoccuparentur. Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos Romanos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
