Titus Livius, Ab urbe condita
1 eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus, quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos tædio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, 2 huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant; et ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint. 3 sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit, ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret nec cogitaret modo imperaretque, 4 quæ in rem essent, sed pleraque ipse per se transigeret nec in quemquam omniura omnium gravius severiusque quam in semet ipsum imperium exerceret, 5 parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret nec quicquam in exercitu suo præcipui præter honorem atque imperiur imperium haberet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
