Titus Livius, Ab urbe condita
1 ante deditionem ex iis legatis, qui Alexandream missi erant, M. Æmilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit. qui questus Attalo Rhodiisque arma illata, 2 et quod tur tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, “num Abydeni quoque” inquit “ultro tibi intulerunt arma?” 3 insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quæ habenda apud regem esset. “ætas” inquit “et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. 4 ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem; sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen baud haud minus quam Romanum nobile sentietis.” 5 ita dimisso legato Philippus auro, 6 argento quæque coacervata alia erant acceptis hominum prædam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem invasit, ut repente, proditos rati, rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, 7 repente omnes ad cædem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit. 8 quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus imposito Abydi præsidio in regnum rediit. 9 cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestris copias, navalis Corcyram in hiberna deduxisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
