Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 18

1 unum est, de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et vos audire et exsolvere rem publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, patres conscripti. 2 vidimus enim, cum quanta cærimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis. 3 fanum est apud nos Proserpinæ, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello, 4 qui, cum ex Sicilia rediens Locros classe præterveheretur, inter alia foeda, quæ propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinæ intactos ad eam diem spoliavit; atque ita, pecunia in naves inposita, ipse terra est profectus. 5 quid ergo evenit, patres conscripti? 6 classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quæ sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectæ sunt. qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thensauros Proserpinæ referri iussit. nec tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit. 7 hæc cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia, quæ non augendæ religionis causa, sed præsenti deæ numine sæpe conperta nobis maioribusque nostris referebantur, 8 ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda præda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. 9 quibus, per vos fidem vestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis, neque in Italia neque in Africa quicquan quicquam rei gesseritis, ne, quod piaculi commiserunt, non suo solum sanguine sed etiam publica clade luant. 10 quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deæ: aliquotiens iam inter se signis conlatis concucurrerunt; dux alterins alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt, 11 præbuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset. 12 at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat; in ducibus ipsis puniendis nullum deæ numen apparuit. 13 immo ibi præsens maxime fuit: virgis cæsi tribuni ab legato sunt; legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, præterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus; 14 recreatus dein legatus ex vulneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri. 15 has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet nec ante desinet omnibus eos agitare furiis, quam reposita sacra pecunia in thensauris fuerit. 16 maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt. noctu audita ex delubro vox est, abstinerent manus: 17 deam sua templa defensuram. quia movendi inde thensauros religio incussa erat, muro circumdare templum voluerunt. ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia, cum subito conlapsa ruina sunt. 18 sed et nunc et tunc et sæpe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit; nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam vos, patres conscripti; 19 ad vos vestramque fidem supplices confugimus. nihil nostra interest, utrum sub illo legato, sub illo præsidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus, ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis; 20 veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris, quod homo in homines edere potest, in nos prætermisit, non recusamus, quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberetur scelere.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑