Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 18

1 magnificumque id Syphaci — nec erat aliter — visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse. 2 utrumque in hospitium invitat; et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, 3 scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse, quod conloquendo finiret, aut de re publica sc quicquam cum hoste agere iniussu senatus posse. 4 illud magno opere tendente rege ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, baud haud abnuit; 5 cenatumque simul apud regem est, et eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt. 6 tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas, ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit: 7 mirabilioremque sibi eum virum congresso coram visum præ se ferebat quam bello rebus gestis, 8 nec dubitare, quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate: eam artem illi viro ad conciliandos animos esse. 9 itaque non quo modo Hispaniæ amissæ sint quærendum magis Carthaginiensibus esse, quam quo modo Africam retineant cogitandum. 10 non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum relicta provincia novæ dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundæ Africæ spem adfectantem. 11 hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non, quem ad modum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret. 12 Scipio foedere icto cum Syphace profectus ex Africa dubiisque et plerumque sævis in alto iactatus ventis die quarto Novæ Carthaginis portum tenuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑