Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 27, cap. 18

1 proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Bæculam erat. pro castris equitum stationes habebant. 2 in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset. 3 in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata. 4 atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt. 5 nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit piano plano campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa præceps oram eius omnem cingebat. 6 suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido baud haud faciliori ascensu ambibat. 7 in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit. 8 Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, prædamnata spe æquo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quæ transcendisset miles Romanus: 9 nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines, quas cepissent, hostibus, ut per præcipitia et prærupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum. 10 cohortesque duas alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, iubet, alteram viam insidere, quæ ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expedites, qui pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit. 11 per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere. deinde, ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est, 12 ipsi contra saxa, quæ locus strata passim, omnia ferme missilia, præbet, ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis. 13 ceterum quamquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi. 14 qui simul cepere aliquid æqui loci, ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum cæde magna in aciem altiori superstantem tumulo inpegere. impegere. 15 inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Lælio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, donec mollioris ascensus viam inveniret, iubet; ipse ab læva circumitu baud haud magno in transversos hostes incurrit. 16 inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt. 17 hoc tumultu et Lælius submit, et, dum pedem referunt, ne ab tergo vulnerarentur, laxata prima acies locusque ad evadendum et mediis datus est 18 qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signal signa locatis numquam evasissent. 19 cum ab omni parte cædes fieret, Scipio, qui lævo cornu in dextrum incucurrerat maxime in nuda latera hostium pugnabat. 20 et iam ne fugæ quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanæ dextra lævaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos æque atque hostes timebant. cæsa igitur ad octo milia hominum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑