Titus Livius, Ab urbe condita
1 inter hæc Hispaniæ populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant. 2 et Romæ senatui populoque post receptam Capuam non Italiæ iam maior quam Hispaniæ cura erat. et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat. 3 nec tam, quem mitterent, satis constabat, quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet, extraordinaria cura deligendum esse. 4 cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est, ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitiis consules edixerunt. 5 primo expectaverant, ut, qui se tanto imperio dignos crederent, nomina profiterentur. quæ ut destituta expectatio est, redintegratus luctus acceptæ cladis desideriumque imperatorum amissorum. 6 mæsta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit; atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, 7 cum subito P. Cornelius, P. Cornelii, qui in Hispania ceciderat, filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere in superiore, unde conspici posset, loco constitit. 8 in quem postquam omnium ora conversa sunt clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. 9 iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriæ modo sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt. 10 ceterum post rem actam, ut iam resederat impetus animorum: ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam egissent? nonne favor plus valuisset quam ratio? 11 ætatis maxime pænitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias, ubi inter sepulcra patris patruique res gerendæ essent, proficiscentis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
