Titus Livius, Ab urbe condita
1 consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt. 2 inde ingens ferocia superbæ suopte ingenio genti crevit, multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita. 3 restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res; sed in bello nihil tam leve est, quod non magnæ interdum rei momentum faciat. 4 T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio iunctus. creverat consuetudo, quod æger Romæ apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. 5 is tum Badius progressus ante stationes, quæ pro porta stabant, vocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quæri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit. 6 postquam in conspectum venere, “provoco te” inquit “ad pugnam, Crispine,” Badius; “conscendamus equos summotisque allis, uter bello melior sit, decernamus.” 7 ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse, in quibus virtutem ostendant: se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali cæde dextram violet; 8 conversusque abibat. enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere, cui sciat parem se non esse. 9 si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. 10 nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset. 11 si vir esset, congrederetur. diu cunctantem Crispinum perpulere turmales, ne inpune insultare Campanum pateretur; 12 itaque tantum moratus, dum imperatores consuleret, permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit. 13 nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacenter conficeret. 14 Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit; 15 Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
