Titus Livius, Ab urbe condita
1 nec minore animo res Romana domi quamn quam militiæ gerebatur. 2 censores vacui ab operum locandorum cura propter inopiam ærarii ad mores hominurn hominum regendos animum adverterunt castigandaque vitia, quæ, velut diutinis morbis ægra corpora ex sese gignunt, eo nata bello erant. 3 primum eos citaverunt, qui post Cannensem cladem deserendæ Italiæ consilia agitasse dicebantur. princeps eorum M. Cæcilius Metellus quæstor tum forte erat. 4 iusso deinde eo ceterisque eius. dem noxæ reis causam dicere, cum purgari nequissent, pronuntiarunt verba orationemque eos adversus rein rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendæ Italiæ causa fieret. 5 secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi interpretes, qui captivorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum, quod iuraverunt redituros, rebantur. 6 his superioribusque illis equi adempti, qui publicum equom habebant, tribuque moti ærarii omnes facti. 7 neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit; nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt, qui quadriennio non militassent, quibus neque vocatio iusta militiæ neque morbus causa fuisset. 8 et ea supra duo milia nominum in ærarios relata tribuque omnes moti; 9 additumque tam truci censoriæ notæ triste senatus consultum, ut ei omnes, quos censores notassent, pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius, quam pulsus Italia hostis esset, finitum stipendiorum tempus erat. 10 cum censores ob inopiam ærarii se iam locationibus abstinerent ædium sacrarum tuendarum curuliumque equorum præbendorum ac similium his rerum, convenere ad eos frequentes, 11 qui hastæ huius generisi generis adsueverant, hortatique censores sunt, ut omnia per — : inde agerent locarent, ac si pecunia in ærario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam ab ærario petiturum esse. 12 convenere deinde domini eorum, quos Ti.. Ti. Sempronius ad Beneventum manu emiserat, arcessitosque se ab triumviris mensariis esse dixerunt, ut pretia servorum acciperent; ceterum non ante quam bello confecto accepturos esse. 13 cum hæc inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam ærarii fieret, pecuniæ quoque pupillares primo, 14 deinde viduarum coeptæ conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide. inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quæstore perscribebatur. 15 manavit ea privatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque increpantes vocarent qui accepisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
