Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 18

1 hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit. 2 luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile — etenim numero aliquantum præstabant — Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset. ea adsuetior montibus 3 et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem gravem armis statariumque pugnæ genere facile elusit. 4 ita haudquaquam pari certamine digressi, IIispani Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt. 5 Fabius quoque movit castra transgressusque saltumn saltum super Allifas loco alto ac munito consedit. 6 tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Pælignos populabundus rediit; Fabius medius inter, hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat neec nec absistens nee nec congrediens. 7 ex Pælignis Poenus flexiti flexit iter retroqlle retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam; 8 dictator in Larinate agro castra communiit. inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, 9 ut plus consilio quami quam fortunæ confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur; ne nihil actum censeret extracta prope æstate per ludificationem hostis: medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere; 10 haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus — hæc nequiquam præmonito magistro equitum Romame Romam est profectus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑