Titus Livius, Ab urbe condita
1 his ita conparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu Q. Fabium M. Livium L. Æmilium C. Licinium Q. Bæbium in Africam mittunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, 2 et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. 3 Romani postquam Carthaginem venerunt cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: 4 “præceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum hæc legatio verbis adhuc lenior est, re asperior. tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; 5 nunc ab nobis et confessio culpæ exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. 6 ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quærendum censeam, sed utrum iure an iniuria. 7 nostra enim hæc quæstio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus fieri. 8 itaque quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum, in quo cum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis — necdum enim erant socii — cautum est. 9 at enim eo foedere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur. adversus quod ego nihil dicturus sum, nisi quod a vobis didici. 10 vos enim quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque ex auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. 11 si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. 12 proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando pariat.” 13 tum Romanus sinu ex toga facto “Hic” inquit “vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite.” sub hanc vocem baud haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est. 14 et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset accipere se omnes responderunt et, quibus acciperent animis, isdem se gesturos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
