Titus Livius, Ab urbe condita
1 inclita iustitia religioque ea tempestate Numæ Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam esse ætate poterat, omnis divini atque humanihuman iuris. 2 auctorem doctrinæ eius, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante Romæ, centum amplius post annos, in ultima Italiæ ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuvenum æmulantium studia coetus habuisse constat. 3 ex quibus locis, etsi eiusdem ætatis fuisset, quæ fama in Sabinos? aut quo linguæ commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove præsidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque pervenisset? 4 suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit. 5 audito nomine Numæ patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suæ alium nec denique patrum aut civium quemquam præferre illi viro ausi ad unumunurn omnes Numæ Pompilio regnum deferendum decernunt. 6 accitus , sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem in lapidelaiide ad meridiem versus consedit. 7 augur ad lævam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt. inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, lævas ad septentrionem esse dixit; 8 signum contra, quoad longissimeongissime conspectum oculi ferebant, animo finivit; tumtun lituo in lævam manum translatotranslate dextra in caput Numæ imposita ita precatus est, 9 Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romæ esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci. 10 tum peregit verbis auspicia quæ mitti vellet. quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
