Titus Livius, Ab urbe condita
1 audiebantur itaque propalam voces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in præcipitem locum favore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat: 2 sic Sp. Cassium in agros plebem vocantem, sic Sp. Mælium ab ore civium famem suis inpensis propulsantem oppresses, sic M. Manlium mersam et obrutam fænore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis. saginare plebem populares viros, ut iugulentur. 3 hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit vir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse, quod tur tum responderet; cui servo umquam mendacii poenam vincula fuisse? 4 non obversatam esse memoriam noctis illius, quæ pæne ultima atque æterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis, ipso pæne Iove erepto ex hostium manibus vidissent? selibrisne farris gratiam servatori patriæ relatam? 5 et quem prope cælestem, cognomine certe Capitolini Iovi parem fecerint, eum pati vinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse? 6 iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum remisso eo, quod erepturi erant, ex senatus consulto Manlius vinclis liberator. quo facto non seditio finita, sed dux seditioni datus est. 7 per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Velitris, purgantibus se Volsci crimine belli captivosque repetentibus, ut suis legibue legibus in eos animadverterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis, quod cives Romani patriæ oppugnandæ nefanda consilia inissent. 8 non negatum itaque tantum de captivis, sed, in quo ab sociis tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis, facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius, externo non civi conparatum, tegeret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
